Hi Leute! Habe mal wieder so eine doofe Lateinhausaufgabe bekommen..... kann mir ein wirklich guter Lateiner übersetzen? Das gehört nämlich nicht zu meinen Spezialgebieten...
Nam avaritia adducti, dum Ulixes dormit, saccum aperuerunt. Qui vix apertus erat, cum omnes venti ex eo evaserunt et magnam tempestatem excitaverunt. Obscura luce Graeci interdum neque mare cernentes de vita sua valde timebant. Cito naves eorum ad insulam Aeoli reiectae sunt. At is Graecos tum ab finibus suis arcuit ius hospitii neglegens. Intellexit enim iram Neptuni contra Ulixem incensam esse. Tandem Ulixes eiusque socii iam de salute desperantes procul terram in mari sitam spectaverunt. Statim naves ei appropinquaverunt. Ea terra ert insula Laestrygonum. Ibi Graeci nihil metuentes castra ponere et vires suas cibo parco recreare temptabant. At ubi insulam intraverunt, subito Laestrygones in eos invaserunt: Erant enim homines ingenti magnitudine corporis et barbari, qui pariter ac Polyphemus carnem hominum edere solebant. Itaque cum Graecis pugnare non dubitaverunt et de eis fortiter se defendentibus victoriam pepererunt. Multos interfecerunt et devoraverunt. Postremo naves Graecas saxis deleverunt.
Vielen Dank schonmal im voraus!
MfG Genoso