ich brauche eure hilfe!!! Ganz DRINGEND bis MORGEN!!!

  • Ich muss morgen die komplete Übersetztung von dem text abgeben!
    Doch ich habe keine Zeit!!!
    BITTE BITTE übersetzt ihn mir!!!
    Es ist echt dringend!


    "Cum his annis a quibusdam monasteriis saepius scripta nobis mitterentur, cognovimus in plerisque eorum sermones incultos."
    -Dicis "incultos" ? Totum diem diligenter scribo. Scribendo tempus meum consumo. In scribendo tantum bene vivo. Nemo tam peritus scribendi est quam ego. Quis ergo incultus?
    "Praeterea bene novimus errores verborum periculosos esse; multo verum periculosiores sunt errores sensuum!"
    -Num putas me scribere tantum posse? Num dubitas, quin etiam sensus verborum sanctorum comprehendam? Gratias tibi ago. Equidem scio multo periculosiores esse errores regum.
    "Quamobrem vos monemus: Non modo curae sit vobis litterarum studium, sed etiam tam cupidi discendi sitis, ut facilius et rectius mysteria divinae scripturae perspiciatis!"
    -Perspicere? Prius de mente mea dubitavisti-et nunc contendis me idoneum esse ad perspiciendum!? Minime! Nihil aliud nisi homo indignus sum. Libellos legere et recitare et scribere satis mihi est.
    "Nunc viri idonei ad hoc opus deligantur! Illi et voluntatem discendi et cupiditatem alios instruendi habeant..."
    -Ah, tandem intellego! Volo! Quid aliud? Cupidus sum. Quodcumque praecipis-equidem sine mora ad instruendum paratus sum. At-dum haec lego,hora abit: Statim multos alios artem bene scribendi docebo. Interim alius haec scribendo delectetur!
    Vale!

    danke im vorraus