heii ihr..
ich brauche dringend hilfe beim übersetzen von diesem text...wär echt nett wenn mir jemand helfen könnte
also..
Das Schwert des Damokles
Quam beatus esset, ipse iudicavit Dionysus. Aliquando Damocles, unus ex assentatoribus eius, admiratus divitias eius, maiestatem dominatus, magnificentiam aedium regiarum, ei dixit:" Nemo te beatior est." Tum tyrannus: "Visne igitur", inquit, quoniam te haec vita delectat, ipse eam gustare?" Damocles laetus respondit: "Paratus sum fortunam experiri tuam."
Tum tyrannus Damoclem collocari iussit in aureo lecto. Aderant unguenta, coronae, incendebantur odores, pretiosissimae epulae ei parabantur. Servi summa cum diligentia ministrare parati erant. Fortunatus sibi Damocles videbatur. Subito fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit Dionysius, ut impenderet illius beati cervici. Tum Damocles nec illos ministros aspiciebat neque aurea vasa, nec manum porrigebat in mensam; iam ipsae delabi de capite coronae coeperunt; postremo exoravit tyrannum, ut abire sibi liceret, quod tali modo beatus iam nollet esse.
wär echt nett wenn mir heute noch jemand darauf antworten könnte.
lg, Franzi