Kann mir bitte jemand helfen den Text zu übersetzen??? Bitte es ist sehr dringend!!!

  • Marcus Paulus quam gratus
    factus sit Tartarorum
    Imperatori
    Marcus itaque brevi tempore in aula magni Cham
    Tartarorum addiscens
    mores atque quattuor varias
    linguas edoctus, quas nedum
    legere verum et scribere
    didicit, omnibus carus effectus est et imprimis
    imperatori. Qui ut hom
    inis prudentiam magis
    conspicuam
    redderet
    , negotium
    illi commisit
    in
    longinqua expediendum
    regione, ad quam sex mensium
    spatio vix pervenire poterat.
    Ille vero prudenter omnia gerens
    non sine laude et
    principis gratia transegit
    .
    Et sciens imperatorem oblectari
    novitatibus diligenter
    scrutatus est
    in regionibus, quas pertransivit,
    consuetudines et mores hominum, conditiones et naturas
    animalium; atque harum rerum veridica
    relatione
    mirum
    in modum
    sibi devinxit
    regem, ut etiam rex in magnis
    obeundis
    regni negotiis
    hoc uteretur
    per XVII annos viro,
    mittens illum ad diversas la
    tissimi imperii sui terras.
    Is vero praeter id, quod regis exsequebatur
    causas
    , etiam
    terrarum observabat propriet
    ates provinciarum et
    civitatum considerabat situs
    et, quae mira in locis vel
    contigerunt
    vel inveniuntur, calamo
    excipiens
    tandem
    nobis occidentalibus
    patefecit
    .

  • Damit man den Text erst mal vernünftig lesen kann, hier das Kapitel aus: MARCUS PAULUS VENETUS
    De regionibus orientalibus libri III; Caput VIII

    M. Paulus quam gratus factus sit Tartarorum Imperatori
    Marcus itaque brevi tempore in aula magni Cham Tartarorum addiscens mores atque quattuor varias gentes linguas edoctus, quas nedum legere verum et scribere didicit, omnibus carus effectus est et imprimis imperatori.
    Qui ut hominis prudentiam magis conspicuam redderet, negotium illi commisit in longinqua expediendum regione, ad quam sex mensium spatio vix pervenire poterat.
    Ille vero prudenter omnia gerens non sine laude et principis gratia, quae in mandatis acceperat, transegit.
    Et sciens imperatorem oblectari novitatibus diligenter scrutatus est in regionibus, quas pertransivit, consuetudines et mores hominum, conditiones et naturas animalium atque harum rerum veridica relatione mirum in modum sibi devinxit regem, ut etiam rex in magnis obeundis regni negotiis hoc uteretur per XVII annos viro, mittens illum ad diversas latissimi imperii sui terras.
    s vero praeter id quod regis exsequebatur causas etiam terrarum observabat proprietates provinciarum et civitatum considerabat situs et quae mira in locis vel contigerunt vel inveniuntur calamo excipiens tandem nobis occidentalibus patefecit, id quod secundus liber explicat.